CASULA

CASULA
I.
CASULA
Africae propriae urbs. Ptol.
II.
CASULA
idem cum Planeta, vestis Sacerdotalis, quae circumerrans totum ambit corpus, rotunda ac per totum clausa, unô circumiectu totum involvens corpus, sicque utrumque stringeus brachium, ut nisi a lateribus utrôque pariter brachiô sublevari possit. Isidor. l. 19. c. 28. Casula est cuculla, a casa, quod totum hominem tegat, quasi minor casa; elegantiâ eius aevi propriâ. Gemma Animae, c. 207. Casulam, scribit, omnibus aliis vestibus circumici, quae Planera dicatur, quod errabundus limbus eius utrimque in brachia suble= vetur. Haec in pectore, et inter humeros duplicatur, in utroque brachio triplicatur. E quibus patet, Casulam sive Planetam, quae olim in usu, vestem fuisse laxam, rotundam, circumclusam, quae totum corpus involvebat et utrimque a lateribus in scapulas reiciebatur: unde togae species fuit; a qua tamen differebat, quod in toga dextrum brachium, quâ parte patebat ad pectus, exserebatur: sinistrum sub ipsa toga eiusdem reductione extollebatur; Atqui in Casula utrumque brachium subiectum, ex inferiore parte ipsam contrahendo, expediebatur. Quod forte ideo factum, quia modestior et magis verecundus hic habitus fuit, quodque, ut in antiquis picturis videre est, non omnino exsertâ nudâque manu, sed veste obvelatâ, res sacrae tangebantur. Et quoniam non aliter expediri brachia poterant, quam subductâ Casulae orâ, et in humeros reiectâ; hinc factum est, ut inter Missarum sollennia, cum mysteria elevanda et populo ostendenda erant, quod Casula seu Planeta sic contracta utrumque brachium deprimeret, ac praegravaret, ut difficulter posser attolli, arae minister posteriorem eius laciniam sublatam sustentaret, quo facilius brachia Sacerdos extolleret: qui mos nunc quoque, saislâ licet iam veste et brachiis exsertis, viget Octav. Ferrarius de Re Vestiar. l. 1. c. 36. et 37. Eam male quidam cum Pluviali confundunt, quae vestis totum quidem hominem coooperiebat, interim aperta erat ac fibulâ nexa: quam melius Paenulam, Graece φαινόλιον, in Actis Consilii Ephesini, interpretantur Eruditi. Vide eundem ubi supra, c. 39. et infra in voce Planeta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • casulă — CASÚLĂ s. f. veşmânt cu aspect de pelerină fără mâneci şi cu o singură deschizătură pentru cap, la preoţii catolici. (< germ. Casula, lat. casula) Trimis de raduborza, 15.09.2007. Sursa: MDN …   Dicționar Român

  • Casŭla — (lat.), s. Kasel …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Casula — Casūla (lat.), Kasel, Planeta, das oberste Meßgewand der kath. Priester [Abb. 328]; Kaselknaben, mit der C. bekleidete Knaben, die beim Abendmahl das Tuch vorhalten …   Kleines Konversations-Lexikon

  • casula — s. f. 1. Vestimenta sem mangas nem gola que os padres põem sobre a alva e a estola. 2. Pequeno vão. 3. Poro. 4. Cadeirinha de marnoto. 5.  [Portugal: Regionalismo] Vagem verde de feijão. • casulas s. f. pl. 6.  [Portugal: Trás os Montes] Vagens… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Casula — Kasel in traditioneller römischer Bassgeigenform, mit reicher barocker Ornamentik und einer Lamm Gottes Darstellung bestickt Kasel in der g …   Deutsch Wikipedia

  • casula — cà·su·la s.f. TS lit. pianeta sacerdotale a forma di ampio mantello {{line}} {{/line}} DATA: 1793. ETIMO: dal lat. tardo casŭla(m), propr. dim. di casa capanna …   Dizionario italiano

  • Casula, New South Wales — Infobox Australian Place | type = suburb name = Casula city = Sydney state = nsw caption =Casula Powerhouse lga = City of Liverpool postcode = 2170 pop = 13,202 (2006) est = area = propval = stategov = Macquarie Fields fedgov = Werriwa near nw =… …   Wikipedia

  • Casula Powerhouse — infobox Museum name=Casula Powerhouse location= 1 Casula Rd Casula, New South Wales established=1994 website=http://www.casulapowerhouse.com Executive Director=Kon Gouriotis OAM The Casula Powerhouse is located in Casula, New South Wales,… …   Wikipedia

  • Casula railway station, Sydney — Cityrail Station alt|station name=Casula| servicearea=South Line|servicearea color=#South line colour|servicearea textcolor=black servicearea2=Cumberland Line|servicearea color2=#Cumberland line colour|servicearea textcolor2=white code=CSL|suburb …   Wikipedia

  • casula — {{hw}}{{casula}}{{/hw}}s. f. (relig.) Pianeta sacerdotale …   Enciclopedia di italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”